BEGHINAE

BEGHINAE
BEGHINAE
eiusdem sectae ac instituti, cuius Beguardi et Beguini, de quibus retro, una proin cum iis damnatae in Concilio Viennensi, qua in urbe magna horum hominum vis. Meminit earum Matthaeus Paris. ad A. C. 1251. In Alemannia mulierum continentium, quae se Beguinas volunt appellari, multitudo surrexit innumerabilis, adeo ut solam Coloniam mille vel plures inhabitarent. In Alemannia, Kuheim, i. e. Paenitentes appellatas, tradit Chron. Senoniense l. 5. c. 1. Easdem Sorores de Poemptentia de tertio Ordine S. Francisci dici voluisse, refert Guido Carmel. Summ. de Haeres. fol. 108 Uc. Sed quid passim in Belgio praecipue, snd Beguinarum nomine, Virgines Deo vere et sancte famulari dicebantur, ne nocentium damnatione innocentes involverentur, Iohannes praefatus Extrav. Ratio recta et Bullâ aliâ providit. De quarum hodierno instituto ac vivendi ratione sie Linadanus: Haemedium, inquit, vitae genus agunt, inter Monasticum et Saeculare. Certis legibus amnes vivunt: de suo victitant, a votis liberae sunt. Si nubere visum, migrant et nubunt, non inutili vitae instituto, cum sintin illo et in altero sexu, qui neque libertatem ferre possunt, neque arctum imperium, quibus medium hoc vitae genus saluti esse queat. Quo et Rhythmi veter. faciunt, de Origine Monasterii Pratensis, in Flandria.
Beginae namque fuerunt a prima sui aetate.
Mox,
Habebant einm famulam, quae omnibus ministrabat,
Et de iuvantibus vitam eis auxilium dabat.
Ibant enim illae mane ad Albini sanctum templum.
Deum orabant, nec inane deforis dabant exemplum,
Tunc non habebant in loco, ubi manebant, capellam,
Nec quid sacrtaum in illo, sed habebant solum cellam,
Inde casam repetebant, et accipiebant colum,
Otiosum tempus spernebant, unllum cogitantes dolum,
Saepe veniebant probi, qui eos confortabant,
Et munimen consilii illis pro Iesu danabant, etc.
Vide Miraeum in Donationnibus Belgic. c. 112. et quae de instituto Monachorum primaevo dicemus suô locô, etc. At in Gallia Beguinarum institutura cum contemptui haberetur, sensim desiit et in earum locum successêre Sorores tertii Ordinis Francisei, quidbus indidem tradite in Galliae urbibus earum aedes. Sic in Beguinarum Paris. Monasterium transsatae sunt Sorores praefati Ordinis, de Ave Maria cognominatae, diplomatibus Ludovici XI. A. C. 1471. et 1479. Idem ab eodem Principe in urbe Bellovancensi factitatum, refert Louvetus in Historia Bellovacensi Tom. I. etc. Nomen quod spectat, a Begga, Pipini Landensis filia, S. Gertrudis Nivellensis sorore, Beghinas seu Beguinas dictas esse, et ab ea institutum suum accepisse, constans est inter Belgas opinio. Alii a velo capitis eas sie appellatas volunt, quod tamen ab ipsis potius dictum videtur. Ioachimus Hopperus, a beginnen, i. e. incipere, vocis originem arcessit, quod initium quoddam rei Monasticae ponant. Alii denique a Bego quodam istius instituti auctore, de quo sic Aegidius Aur. vallis Monachus in Radulfo Episcopo Leodicensi sub A. C. 1180. Suscitavit Deus Spiritum Sanctum cuiusdam Sacerdotis viri religiosi, qui Lambertus le Begue, quia balbus erat, de S. Christophoro dicebatur, a cuius nomine mulieres et puelle. quae castae vivere proponunt, Beguines Gallice cognominantur, quia ipse primus exstitit, qui eis praemium castitatis verbô et exemplô praedicavit, etc. Vide plura hanc in rem apud Car. du Fresne in Glossar. et Macrum in Hierolex. nec non infra voce Pyrocarae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • AVE Maria — seu Salutatio Angelica, ut in principio contionis cuiusque recitetur in Ecclesia Romana, primus instituisse creditur. Vincentius Ferrerius, inter suos pro Sancto habitus, uti refert Rodericus Mendezius Silva in suo Catalog. Real. ad A. C. 1423.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”